2. Prologus in Pincernam

{379}
SI quis miretur speciem habere hanc fabulam
Recentiorum non dissimilem temporum,
Meminerit ille, passim quæ nunc assolent,
Ea vi naturæ etiam accidisse in Græcia.
Nihil est quod in poeta reprobes, si volet
Senem Rhodiensem uxorem ducere, tunc mori;
Viduam ex marito mortuo ditescere;
Argutam porro et pulchram esse et mutabilem
Migrare Athenas; ibi amatores plurimos
Allicere, quos suspensos languide tenet,
—Ecquem rejiciat, ecquem denique præferat,—
Superbientis animi blandula mora.

Hoc vero in Thaïde nostra sat laudabile est,
Quod illa sua favoris inclinatio
Hinc in Thrasonem, et illinc rursum in Phædriam,
Non id inhumanioris vitium est ingenî,
Sed ex ratione fit, et ex benevolentia, {380}
Cupientis nimium, virginem, amissam diu,
Ægre repertam, fratri salvam tradere.

Quod si spem Thaïdis audax resecat Chaerea,
Modo ambiendi sponsam non satis Attico,
At Sparta tales genuit virginum procos,
Et vi Sabinas petiit Roma conjuges.

Boni itaque sitis, quotquot convenistis huc,
Nec compositoris menda jam moremini,
In reficiendis partibus hujus fabulæ,
Modo, ad actionem tandem cum proceditur,
Partes hodie illæ sustineantur sedulo.

The Oratory
.
1866.

 

Top | Contents | Works | Home


Newman Reader — Works of John Henry Newman
Copyright © 2007 by The National Institute for Newman Studies. All rights reserved.