Dissertatio IV. De Vocibus [ex heteras hypostaseos e ousias] Anathematismi Nicæni

{78} AMBIGITUR inter doctos, utrum, cum Patres Nicæni eos anathemate feriunt "qui Dei Filium ex alia hypostasi vel usia esse sentirent," vocabula hypostasis et usia rem unam significent an duas. In hac diversitate judiciorum, jure optimo licet in hanc vel in illam iri sententiam, cum utramque sustineant ii, quos neminem in hujusmodi materie secutum esse pœnitebit. Si hypostasin volumus ab usia distinctam, Bullum habemus auctorem; si vocabula in unum redacta, Petavium. Ego profecto Petavium sequor, felix tanto patrocinio, adductus autem non auctoritate viri, sed ipso factorum monitu, ut arbitror, et rei veritate.

Bullus, in Defensione sua Fidei Nicænae, ii. 9, § 11, credit, si eum recte interpretor, singulas notiones, inter se sejunctas, subesse singulis vocabulis usiæ et hypostasi in hac formula; quasi anathematismus ille, in quo reperiuntur, duas hæreses uno ictu feriens, et illos condemnet qui dixerint Filium ex usia Patris non esse, et illos quoque quibus placuerit Filium non esse ex hypostasi Patris. Et præterea duas revera haereticorum {79} factiones, in historia temporum illorum sibi invenisse putat, quæ suum utraque in illo Anathematismo locum habeant.

Petavius contra, de Trin. iv. 1, hypostasin tunc temporis idem velle atque usiam arbitratus, in una propositione Anathematismi mentem docet esse conclusam; eo maxime quia, ante Concilium Alexandrinum an. 362 habitum, sensus hypostasis ab usia diversus nulla esset publica Ecclesiæ auctoritate munitus. Quocum consentiunt Coustantius (Ep. Pont. Rom. pp. 274, 290, 462) Tillemontius, (Dion. Alex. § 15.) Huetius, (Origenian. ii. 2, n. 3.) Thomassinus (de Incarn. iii. 1), et Morinus, (de Sacr. Ordin. ii. 6.) Maranus autem, (Præf. ad Basil. § 1, t. 3, Maur.) Natalis Alexander, (Sæc. 1, Diss. 22, circ. fin.) Burtonus (Testimonies to the Trinity, n. 71,) et Routhius (Relliqu. Sacr. vol. iii. p. 189,) si a Petavio dissentiunt, at certe non consentiunt Bullo.

Jam palmarium Bulli hoc est, quod Basilius, cum Sabellianis dimicans, qui, suam rem agentes, dicebant Concilium Nicænum hypostasi et usiæ unum sensum tribuisse, contra clara voce pronunciat Patres voluisse duas res, cum duabus voculis uterentur, et suam cuique vim tribuisse.

Provocat etiam ad Anastasium testantem, Hodeg. 21. (22, p. 342, ed. 1606) Patres Nicænos definivisse tres esse hypostases in sanctissima Trinitate. Quod quidem testimonium, ab Anastasio ipso Andreæ Samosateno ascriptum, Petavius putat esse Gelasii Cyziceni, non gravissimi auctoris; testimonium autem est Amphilochii quoque, idem fere scribentis apud eundem Anastasium {80} ibid. c. 10, p. 164. Vid. quoque c. 9, p. 150, c. 24, p. 364, ubi Anastasius ipse loquitur. Accedunt loci ex Dionysio Pontifice Romano, Dionysio Alexandrino, Eusebio Cæsariensi, Origene quoque, a Bullo citati; in quibus singulis cum mentio sit trium hypostasium, trium autem similiter usiarum nulla in patribus sit mentio, perspicuum est hypostasin tunc expressisse notionem aliquam, quam usia non exprimeret. Quid quod Athanasius ipse de tribus hypostasibus loquitur, In illud Omnia 6. Expos. Fid. 2. Vid. quoque Incarn. c. Arian. 10. Orat. iv. 25, init.

Hoc de testibus ipsis: nunc de hæresibus duabus, quæ ex his vocibus tesseram, sibi quæque suam, confecisse dicuntur. Contendit Bullus distinctionem fecisse Semi-arianos inter usiam et hypostasin; ex hypostasi Patris esse Filium concessisse, ex usia negasse. Quare, quando anathematizat Concilium eos qui ex usia Patris negant esse Filium, Semi-arianos ferit; quando eos qui ex hypostasi, (credo virum doctum hoc velle, nam non aperte loquitur,) Arianos. Diligentius rem excutiamus.

1. Incipio, non a testibus, sed ab hac interpretatione, quam, quasi ex historia temporum ductam, Anathematismi verbis vir doctissimus imponit. Quinam sunt ii, qui, Bullo judice, negarent ex hypostasi Patris esse Filium? Concedatur hic Semi-arianos negasse "ex alia usia," at quinam negabant "ex alia hypostasi?" Ariani? rejecerunt isti ex usia utique, sed de hypostasi, tanquam diversa ab usia, ne verbum quidem protulerunt. Ego vero nusquam esse tunc temporis illos hæreticos existimo. Hæc autem jacienda erant, caute non conjectura, quasi fundamenta hujus interpretationis; si nulla sunt, corruit ædificium. Nam Bulli {81} hæc plane principalis et absoluta est propositio, illos qui negarent ex usia non esse eos qui negarent ex hypostasi. Quærimus duo genera hæreticorum; et non designat ullos homines, qui negarent ex hypostasi, ex usia non negarent.

2. Deinde, Semi-arianos tenuisse ex hypostasi sensu illo peculiari personæ, quem usia non habet, hoc unico probat argumento, quod tres illæ Semi-arianorum Confessiones, ann. 341, 344, 351, quæ sigillatim appellantur Marci Arethusii, Macrostichus, et prima Sirmiensis, illos anathemate feriunt qui dicerent Filium esse "ex alia hypostasi et non a Deo," prætermissis verbis "ex alia usia," quæ inde concludit esse propria Semi-arianorum. Quid velint verba illa prætermissa, mox dicendum erit; interea notatu dignum est, confessionem Philippopolitanam, ex Marci illa Semi-ariana sumptam, Hilarium ita non suspicari, tanquam lacunosam, quia omiserit "ex alia usia," ut illam contra defendat eo ipso quod retinuerit, ut putat, tesseram Catholicorum, de Syn. 35; quod quidem perinde est, quasi aperte dixerit "ex alia hypostasi et non ex Deo," idem velle atque "ex alia hypostasi vel usia." Accedit quod Athanasius quoque, in narratione sua eorum quæ Nicæae de anathematismo occurrebant, de Decr. 20, fin. plane omittit hypostasin; quasi, dum usia staret in loco suo, hypostasin sive adjungere sive omittere, idem fuerit.

3. Hoc præterea notandum est, nihil prorsus a Bullo esse prolatum, quo demonstretur Semi-arianos revera reprobasse "ex usia;" cum plane constet contra dogma illud recepisse eos, non reprobasse. "Certissimum" esse confirmat, hæreticos eos, qui tres illas confessiones supra laudatas protulerunt, scilicet Semi-arianos, "nunquam {82} fassos nunquam fassuros fuisse Filium ex usia Patris progenitum." Fateor eum hac in re habuisse Petavium consentientem sibi; sed me non perterret tantorum hominum conspiratio, qui Athanasium a me esse noverim. Quod quidem concedit Petavius, Athanasium arbitratus, utpote minus versatum in subtilitatibus Semi-arianorum, credidisse id eos tenere quod non tenerent. "Horum Semi-arianorum," scribit, "quorum antesignanus fuit Basilius Ancyræ Episcopus, prorsus obscura fuit hæresis ... ut ne ipse quidem Athanasius satis illam exploratam habuerit." de Trin. i. 10, § 7.

Hæc Petavius; nunc contra audiamus verba Athanasii. "Viros qui alia quidem omnia Nicææ scripta recipiunt, de solo autem homoüsio ambigunt, non ut inimicos spectari par est ... Cum enim confiteantur ex usia Patris et non ex alia hypostasi esse Filium ... non longe absunt ab homoüsii voce recipienda. Talis est Basilius Ancyræ, in iis quæ de fide scripsit." De Synod. 41. Quo in loco Athanasii illud quoque notabile est, præter ea quæ de Semi-arianorum doctrina testatur, quod hypostasin et usiam idem plane facit fidelissimus ille hujus historiæ interpres. Neque id omittendum est, quo Semi-arianos pergit urgere, idcirco scilicet eos debere "homoüsion" profiteri, quia jam profiterentur "ex usia," quod ipsorum tessera "homœüsion" non satis posset muniri.

Hilarius item, cum id agit ut ea defendat quæ a Semi-arianis Ancyræ vel Sirmii lata essent, inter alia quæ recte confiterentur, hoc esse testatur, "Non creatura est Filius genitus, sed a natura Patris indiscreta substantia est." de Syn. 27. {83}

Idem probatur, ni fallor, ex iis ipsis apud Epiphanium scriptis Semi-arianorum, quibus motus credit Petavius, illos hæreticos "ex usia Patris" Filio denegasse. Subtilius aliquanto disputat, Semi-arianos tradidisse argutias quasdam de diversis, ut autumabant, actionibus ([energeias]) divinis, quorum una esset actio [gennetike] seu generativa, alia [ktistike] see creatrix; unde colligerunt Filium esse, non ex usia, sed per actionem illam generativam, [ex homoiotetos], ex similitudine Patris. At certe ea quæ plane confitentur Semi-ariani in hac Confessione sua plus valent quam vult Petavius, et "ex usia" non obscure significant; [huion homoion], dicunt, [kai kat' ousian ek tou patros], Hær. 73, p. 825. b. [hos he sophia tou sophou huios, ousia ousias], p. 853. c. [kat' ousian huion tou Theou kai patros]. p. 854. c. [exousiai homou kai ousiai patros monogenous huiou]. p. 858. d. Vid. quoque vocabulum [gnesios] ibid. et Athan. de Synod. 41, ut alia, quæ iidem proferunt, prætereamus.

Quod quidem in Collatione illa quoque patet, inter Semi-arianos et Anomœos, Constantinopoli coram Constantio an. 360 habita, cum Semi-ariani, teste Theodoreto, non gravate confessi sunt etiam homoüsion illud Catholicorum, idcirco, quia jam confiterentur "ex usia." Cum enim Anomœi homoüsion condemnatum vellent, Silvanus Tarsus, Semi-arianorum vir primarius, "Si Deus Verbum non est ex nihilo," respondit, "neque creatum, neque alterius usiæ, homoüsius igitur est Deo qui ipsum genuit, utpote Deus ex Deo, et lumen ex lumine, eandemque cum Genitore naturam habet." Hist. ii. 23. Quo in loco, ut in illo Athanasii, notandum est, Theodoretum, cum videtur ipsum Nicænorum Anathematismum citare, tamen omittere {84} verba "ex alia hypostasi," tanquam supervacanea, cum "ex alia usia," jam memorasset.

Hoc autem Petavio et Bullo concedendum est, Semi-arianos temporis progressu propius accessisse ad Catholicam fidem; ita ut non jure possimus illorum proferre confessionem an. 358, qua probemus quid an. 325 de Filii generatione sensissent. Quippe ex gremio Eusebianorum oriebatur schola quædam et moribus et doctrina gravior, laudata autem ab Athanasio et Hilario; quam postea, Damaso Pontifice, relicta tandem hæreticorum factione, ad fidem Petri magna ex parte constat confugisse. Qui homines quanquam "ex usia" confessi sint nondum Catholici, non ideo Eusebii illi duo idem tenuisse censendi sunt, neque Asterius, neque cæteri, qui ipso Patrum Nicænorum tempore, tametsi hæretici, a simplici Arianorum vesania refugerunt. Esto igitur in dubio, ut Bulli causam oremus ultro, utrum Semi-ariani Nicæni "ex usia" recepissent an non; tamen certumne est eos contra recepisse "ex hypostasi?" Minime sane; nam ipse Petavius, qui illis "ex usia" abjudicat, non voluit iisdem cum Bullo tribuere "ex hypostasi." Quæ cum ita sint, historia controversiæ tandem relicta, ut Bullo minus commoda, ad testes veniendum est.

Ex his testibus Gelasius est auctoritate tenui, Anastasius posterioris ævi. Quod autem ex Amphilochio adducitur, satis habiturum esset ponderis, nisi Basilius, eidem conjunctissimus, idem testimonium, idque expressius, dedisset. In Basilium igitur, magnum certe auctorem, tota res recidit; et profecto si unius viri testimonio concedenda est diremptio quæstionis hujus, Basilium protinus {85} sequamur; hypostasin et usiam inter se differre, dimissis argumentis, plena voce profiteamur. Sed nimirum uni viro, quanquam gravissimo, aliis adversantibus testibus, certe non est confidendum.

Primum illud est, ut supra commonstravimus, Athanasium et Hilarium, non quidem data opera, sed in disputationis cursu, ita de hypostasi et usia esse locutos, ut significarent vocabula ea unam rem, non duas, voluisse in Anathematismo. Nam commutant illa inter se; hypostasin omittunt; omissa autem, tamen Anathematismum tanquam omnibus numeris absolutum æstimant. Præterea Hilarius in Fragm. ii. 27, cum velit Anathematismi verba latine vertere, "ex altera substantia vel essentia" scribit. Cujus simile fortasse est illud Eusebii in Epistola sua, "ex alia hypostasi et usia." c. 7.

Hæc sint præludia quædam, namque Athanasius, in Epistola sua ad Afros, ad vocem ipsam pæne definiendam ex proposito aggreditur; "Hypostasis est usia, neque aliam habet significationem, quam hoc ipsum quod est. Quod Hieremias vocat existentiam, cum dicit," etc. § 4. Quamvis autem alibi loquitur de tribus hypostasibus, aliud illud est; nam quia hypostasis, numerali diserte addito, vult persona, non inde continuo perspicuum est quid tum velit, cum in singulari stat et in alio verborum contextu reperitur. Ego hoc venissimum esse puto, quando trium mentio est hypostasium, hypostasin personam velle; sed in Anathematismo Nicæno non legimus "tres hypostases," sed "hypostasin vel usiam;" quemadmodum autem Athanasius, alibi de tribus hypostasibus locutus, tamen hypostasin in singulari sumptam usiam interpretatur (vid. e.g. {86} Orat. iii. 66, iv. 1, f, 33 fin.) ita Patres quoque Nicæni, "hypostasin" proferentes et usiam adjicientes, vocabula duo inter se non opposita, sed apposita voluerunt.

Non minus aperte, nec minore auctoritate loquitur Hieronymus: "Tota sæcularium litterarum schola nihil aliud hypostasim nisi usiam novit." Ep. xv. 4. Quid quod de tribus hypostasibus disputans in eadem Epistola, liberiora hæc profert, quæ non protulisset utique, si Patribus Nicænis hypostasis "persona" sonuisset. "Si jubetis, condatur nova post Nicænam fides; et similibus verbis cum Arianis confiteamur orthodoxi." Certe si Basilius validus est testis ex una parte, non minus ex altera gravis est Athanasius, vehemens Hieronymus.

Basilius porro, non Cæsariensis, sed Semi-arianus ex Ancyra, et alii ejus congregales, idem testantur apud Epiphanium: "Hanc hypostasin Patres usiam vocarunt." Hær. 73, 12 fin. Cui suffragatur confessio illa quam Epistolæ Sardicensi assutam invenimus: "unam esse hypostasin, quam ipsi hæretici usiam appellant." Theod. Hist. ii. 6.

Sed occurretur forsitan, Hieronymum, Occidentalem virum, Basilium et Georgium Semi-arianos, non satis fidos in hac re esse auctores, sed prout sua ipsorum aut veritatis traditio, aut hæreticus error ferebat, asseverantius quam consultius de sensu hypostasi esse testatos. Esto; at Magnus Basilius contra habuit ille quoque suos amicos, traditionem suam; si enim Occidens unam hypostasin prædicaverat, tres usias Semi-ariani, ita Orientales contra strenuos fuisse constat in trium hypostasium, unius usiæ confessione. {87}

Præterea Socrates auctor est, disceptatum fuisse Alexandriæ de hypostasi paulo ante Concilium Nicænum de qua tamen "ne verbum quidem fecit Concilium illud." Hist. iii. 7, id quod aliter se habet, si inter hypostasin et usiam a Concilio distinctum est.

Concilium denique Alexandrinum an. 362 habitum, cum decerneret integrum esse hypostasin vel pro usia vel pro persona adhiberi, non solum eo ipso significavit, vocabulum illud adhuc relictum esse, ut aiunt, in Ecclesia, sed id apertissme declarat in Epistola sua. Si enim hypostasi sensum suum jam imposuisset Concilium Nicænum, quid reliquum erat Alexandrinis nisi eum profiteri? Cujus argumenti vim ita intelligit Bullus, ut confugiat ad conjecturam, innovatum fuisse in "veteri vocabuli usu" illo ipso Concilii Sardicensis tempore, reclamantibus et Socrate, qui illum usum ante Concilium Nicænum collocat, Hist. iii. 4, 5 et tabula Sardicensi, in qua unius hypostasis doctrina ex traditione Catholica repetitur.

Ea quæ adduximus sæculi quarti sunt testimonia; neque aliud sonant, etsi rariora, quæ de eodem vocabulo in sæculis Ante-nicænis traduntur. Socrates hic audiendus est: "Qui Græcam inter Græcos philosophiam tradiderunt, usiam quidem pluribus modis definierunt; hypostasis vero nullam prorsus mentionem fecerunt. Irenæus quidam Grammaticus, in Lexico per ordinem litterarum digesto, quod Atticistes inscribitur, hanc vocem barbaram esse affirmat. Neque enim apud quenquam veterum scriptorum eam reperiri; ac sicubi fortasse reperiatur, non eo sensu, quo nunc sumitur, usurpari. Etenim apud Sophoclem in Phœnice ea vox insidias significat; apud Menandrum {88} vero condimenta, perinde ac siquis fæcem vini in dolio subsidentem appellet hypostasin. Verum licet ab antiquis philosophis hæc vox usurpata non fuerit, sciendum est tamen, recentiores ea frequenter usos fuisse pro usia." Hist. iii. 7. Ex Ante-nicænis, plurimus est Origenes in vocabulo hypostasis; idque, contextu verborum interprete, ut significetur "persona." Loquitur porro de tribus hypostasibus; ut Dionysius quoque, ejus discipulus; et Eusebius, ita tamen ut hypostasin cum usia confundat; item Athanasius, ut supra dictum est, (Orig. in Joan. ii. 6, Dionys. ap. Basil. de Sp. S. n. 72. Euseb. ap. Socr. i. 23. Athan. In illud Omnia, 6); de duabus Patris et Filii, Origenes, Ammonius, Alexander, (Origen. in Cels. viii. 2. Ammon. [Note] ap. Caten. in Joan. x. 30. Alex. ap. Theod. i. 3, p. 740.) Quare videtur illa vox in Ecclesia catholica prius scholæ cujusdam esse propria, nempe Alexandrinæ: post autem exortas hæreses, ne verborum ambiguitas fidelibus fraudi esset, ab Ecclesia ipsa ex scholis in suos usus esse conversa. Profecto, quod alte in mentibus Catholicorum jam inde ab Apostolis insedit, Tria revera esse in Una Divinitate, id, cum a malesana philosophia periclitabatur, placuit Ecclesiæ, Dei monitu, per vocabulum hypostasis exprimi. Qua in re cum Bullo et Marano consentio plane; nisi quod Maranus hypostasin "summo consensu" receptam esse putat ab Oriente a {89} Noeto vel saltem Sabellio exorto, Bullus autem "apud Catholicos Dionysii ætate ratum et fixum illud fuisse, tres esse in divinis hypostases."

Inquirendum est denique, cur, unam rem præ oculis habentes, duobus vocabulis usia et hypostasi in Anathematismo suo usi sint Nicæni Patres. Respondet Coustantius, hypostasin primo scriptam ab illis fuisse, deinde usiam provida mente adjectam, ne scilicet hypostasin prave verterint Sabelliani, quasi voluerit persona. Crediderim præterea hypostasin priorem ideo habuisse locum, quia Concilio Œcumenico, sub Latinorum magisterio habito, vocabulum substantia, seu hypostasis, quasi nativum fuerit at solemne. Quin Damasus, quinquaginta post annos, loquitur de Spiritu Sancto tanquam ejusdem hypostasis et usias cum Patre et Filio. Theod. Hist. ii. 17; longe aliter atque Concilium Œcumenicum secundum, a quo, absentibus quippe Latinis, tres hypostases commemorantur. Neque alius fuit nisi Hosius, ex præsulibus scilicet Latinis, (qui ipse Pontificis fuerat legatus Nicææ,) qui controversiam de substantia sive hypostasi, in Alexandriam induxerit. Sardicæ quoque, quanquam hypostasis pro usia in Epistolam Synodalem non inducebatur, tamen ex historia Concilii constat, Hosium ibi restitisse iis, quibuscum magna ex parte consentiebat. Hoc porro in controversia fortasse erat sæculo tertio inter Dionysios duos, Pontificem Romanum et Alexandrinum Præsulem, (ut visum est Coustantio, dissentientibus autem Marano et Routhio): cum Alexandrinus tres esse hypostases confirmabat, Pontifex autem tres divulsas ([memerismenas]) i.e. tres substantias condemnabat, {90} quasi tritheismum sapuerint; Alexandrinus autem regerebat, "Si eo quod tres sunt hypostases, divulsas esse dicunt, tres sunt, etiamsi nolint; aliter, Divinam Trinitatem prorsus e medio tollant." ap. Basil. de Sp. S. 72. Quid quod Occidentaliam usus in Athanasio cernitur, semel vel iterum hospite Pontificis Romani; qui, cum Origines, Dionysius, Ammonius, Alexander, populares sui, duo et tres hypostases confitentur, ita tamen ipse variat vocabuli sensum, modo unam, modo tres docens hypostases in Divinitate, ut videatur prope in se ostendere illam loquendi libertatem, quam in Concilio Alexandrino Catholicis asseruit.

Quæ si recte se habeant, intelligi potest quare, in tribus illis Confessionibus Semi-arianorum, omittatur "ex usia;" quia scilicet  mittebantur ad Latinos, quos ut conciliarent, utebantur hæretici illo vocabulo, quod in auribus Latinorum clarius soniturum esset; quemadmodum Athanasius contra, ut vidimus, in Epistola sua de Decr. Concil. Nic. scribens ad Græcos, omittit hypostasin, usiam retinet. Neque absimili ratione, quemadmodum Semi-ariani voluerunt prætensa hypostasi Occidentalibus blandiri, ita Acaciani contra an. 359, jam ex Constantii favore audaces, illud idem vocabulum, non aliud, Arimini ab Occidentalibus repudiatum voluerunt; ut conspici potest ex illo symbolo, quod, conscriptum Nicæ in Thracia, non solum usiam, ut in aliis confessionibus Arianorum, sed hypostasin etiam omittit; ea scilicet mente ut Latinis necesse esset, non solum græcum "homoüsion," sed latinum "unius substantiæ" rejicere.

Jam vero, si usitatum est philosophorum scholis, illam {91} magis probabilem judicari hypothesin, quæ ad universa facta vel phænomena, de quibus agit, facillime accommodatur, quid nobis ea quæ jam dicta sunt perpendentibus restat, nisi ut concludamus, vocabulis hypostasi at usia Anathematismi Nicæni unam rem, non duas significari?

Disputationum harum editioni Romanæ subnotantur hæc:—

NIHIL OBSTAT—Paulus Cullen Censor Theol. Deputatus.
N
IHIL OBSTAT—Joannes Perrono S. J. Censor Theol. Deputatus.
I
MPRIMATUR—Fr. Dom. Buttaoni Ord. Præd. S. P. A. Magister.
I
MPRIMATUR—Joseph Canali Patriarch. Constantinopolit. Vicesgerens.

Top | Contents | Volume contents | Works | Home


Note

Hunc autem, cujus multæ in catenis ad N.T. (ad S. Joannem præsertim) occurrunt symbolæ, non esse Ammonium illum sæculi tertii, sed alium quendam sæculi quinti, ecclesiæ Alexandrinæ presbyterum et œconomum, post Combefisium auguratur Fabricius, Bibl. Græc. t. v. pp. 714, 722, ed. 1796.
Return to text

Top | Contents | Volume contents | Works | Home


Newman Reader — Works of John Henry Newman
Copyright © 2007 by The National Institute for Newman Studies. All rights reserved.